Accueil
Recherche
Historique
Liste Abbatiale
Bibliographie
Chartes
Cartes et Plans
Cartes
Plans
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod donnus Amedeus, filius donni Amaldrici de Locum
quamdam querimoniam erga domum Alpensem habebat pro quibusdam donis atque elemosinis quas
olim antecessores sui domui Alpensi fecerant, que tandem, Domino annuente, taliter sedata est.
Quod isdem Amedeus predicta dona et elemosinas, laudante Wilielmo comite et filio ejus Umberto
domui Alpensi in pace perpetuum possidendas dimisit, concessit, confirmavit, insuper duos homines,
videlicet Johannem de Nanso et Falconem de Pistilingio et uxorem ejus cum omni posteritate et possessione atque
substantia eorum sive habens heredem sive non habens Deo et beate MariÄ™ et Alpensis ecclesie, pro anima
sua et omnium parentum suorum, libere et absque ulla retentione in elemosinam dedit, ita tamen ut
predictos homines quamdiu vixerit a fratribus Alpensibus in feodo habeat, et ipsi pro vestitura annuatim
XII nummos ecclesie cui donati sunt reddant. Post obitum vero ejus ipsos et sua omnia cum pace et
quiete prefata domus possideat. Addidit etiam et hoc quod, si ipse sine legitimo herede ex hac vi-
12ta migraverit, quicquid in parrochia Sancti Cirici jure hereditario possidebat, sive in hominibus, sive in
decimis seu in terris cultis vel incultis, cum omnibus usitamentis suis, totum Deo et beate MariÄ™ et omnibus
ibidem Deo servientibus ac servituris in elemosinam dedit, nullo contradicente, et pro hoc de bonis
ecclesie septuaginta et V solidos accepit, et Hugo minister ejus VI solidos habuit. Si quis autem
horum donorum calumpniator vel contradictor extiterit et per violentiam illis aliquid de his abstulerit,
se pro posse defendere et dampnum restituere fideliter promisit. Hanc supra dictam elemosinam tam
sollenpniter et tam legitime factam secundum sanum intellectum eorum qui presentes adderant manu ad
manum cum osculo pacis, in manum Wilielmi prioris laudavit, confirmavit, et cartam fieri precepit et
sigillo donni Arducii episcopi atque comitis ut muniretur rogavit. Hujus rei testes sunt Wilielmus comes
testis advocatus et defensor, Umbertus testis advocatus et defensor, donnus Poncius de Bodio, donnus Petrus
Francum, donnus Umbertus de Baleisone, donnus Turumbertus sennescaldus, Willelmus de Curnilo, donnus Albertus
sacerdos de Ripa, donnus Robertus sacerdos de Laie, Hugo de Vileta. Hoc placitum factum est in clau-
stro Sancti Petri. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo.